S O L    O M N I B U S    L U C E T !


Salve viator !

Louisenfeldum vicus est in Megapoli et Pomerania Citeriore.

Locus situs est in regione pulchra, quae non longe a tribus silvis magnificis abest.
In regione plana colles supini et multi lacus parvi magnique sunt. Silvae, agri, prata ampla et pascua invicem succedunt. Aestate caelum est calidum et suave. Aer purus et noctu caelum astris saepe ornatum est.

Louisenfeldum constat ex paucis domibus minoribus domoque, quae quondam preadium anno 1870 erat. Hic solum sexaginta incolae vivunt, qui aut vel in oppido vel in agricultura laborant aut otio fruuntur.

Louisenfeldum ab oppido pulchro Waren ad Muritz lacum circiter decem milia passuum abest. Quod oppidum viatores hospitesque multum amant, quia ad ambulandum relaxandumque idoneum est.

Qua in regione terra marique se exercere et etiam equitare licet. Castella, horti, ecclesiae, musea theatraque ad visitandum illiciunt.

Parentes liberique et viatores cum birotis bene se habent in Louisenfeldo. Viatores autoraeda vehentes interdiu vel in mare Balticum vel in caput rei publicae Berolinum vel in urbem Hamburgum facile ire possunt.


 B E A T U S    I L L E,    Q U I    P R O C U L    N E G O T I I S !



   Centurio LUCIUS VORENUS
   v i r  f o r t i s s i m u s
   inter bellum gallicum

   (Descriptio ab Vicipaediae)


Julius Caesar

Alea iacta est - Advenite in Louisenfeldum !
GAIUS IULIUS CAESAR

 (Descriptio ab Vicipaediae)